monumenta.ch > Plinius > sectio 81

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 81
{XXI} inde repertum ut inlatae quoque aliunde et inter se colligatae inicerentur fico, quod in macro solo et aquilonio non desiderant, quoniam sponte arescunt loci situ rimisque eadem quae culicum opere causa perficit, nec ubi multus pulvis, quod evenit maxime frequenti via adposita. namque et pulverivis siccandi sucumque lactis absorbendi. quae ratio pulvere et caprificatione hoc quoque praestat ne decidant, absumpto umore tenero et cum quadam fragilitate ponderoso.